Löydetty 27 Tulokset: salvos

  • Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius; (Liber Ieremiae 42, 11)

  • Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 23)

  • Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)

  • “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)

  • Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. (Evangelium secundum Marcum 15, 31)

  • Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)

  • Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri”. (Actus Apostolorum 4, 12)

  • si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis. (Epistula ad Romanos 11, 14)

  • Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)

  • factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. (Epistula I ad Corinthios 9, 22)

  • Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, (Epistula I ad Timotheum 1, 15)

  • qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. (Epistula I ad Timotheum 2, 4)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina