Löydetty 360 Tulokset: respondit
Respondit: “Vade”. Perrexit puella et vocavit matrem infantis. (Liber Exodus 2, 8)
Qui respondit: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium?”. Timuit Moyses et ait: “Quomodo palam factum est verbum istud?”. (Liber Exodus 2, 14)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: “Moyses, Moyses”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Exodus 3, 4)
Dixit ergo ad eum: “Quid est quod tenes in manu tua?”. Respondit: “Virga”. (Liber Exodus 4, 2)
Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)
Qui respondit: “Cras”. At ille: “Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 6)
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt?”. 9 Ait Moyses: “Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis”. 10 Et respondit eis: “Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. (Liber Exodus 10, 7)
Respondit Moyses: “Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam”. (Liber Exodus 10, 29)
Qui iurgatus contra Moysen ait: “Da nobis aquam, ut bibamus”. Quibus respondit Moyses: “Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum?”. (Liber Exodus 17, 2)
Cui respondit Moyses: “Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. (Liber Exodus 18, 15)
Qui respondit: “Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio”. (Liber Exodus 32, 18)
Cui ille respondit: “Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. (Liber Exodus 32, 22)