Löydetty 765 Tulokset: quid
Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me! (Epistula II ad Corinthios 11, 1)
Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. (Epistula II ad Corinthios 11, 16)
Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam. (Epistula II ad Corinthios 12, 13)
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Sed quid dicit Scriptura? “Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae”. (Epistula ad Galatas 4, 30)
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)
Illud autem “ascendit” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? (Epistula ad Ephesios 4, 9)
probantes quid sit beneplacitum Domino; (Epistula ad Ephesios 5, 10)
scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)
Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino, (Epistula ad Ephesios 6, 21)
Quid enim? Dum omni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo; sed et gaudebo, (Epistula ad Philippenses 1, 18)
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. (Epistula ad Philippenses 1, 22)