Löydetty 2304 Tulokset: quia

  • Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo. (Liber Leviticus 21, 7)

  • Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 21, 8)

  • Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 21, 12)

  • Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum”. (Liber Leviticus 21, 15)

  • quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis, (Liber Leviticus 21, 18)

  • Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea”. (Liber Leviticus 21, 23)

  • et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. (Liber Leviticus 22, 7)

  • si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile. (Liber Leviticus 22, 20)

  • De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis”. (Liber Leviticus 22, 25)

  • Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 28)

  • Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo”. (Liber Leviticus 24, 9)

  • Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 24, 22)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina