Löydetty 20 Tulokset: pugnavit

  • Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam. (Liber II Samuelis 12, 26)

  • Reliqua autem gestorum Ioas, quae fecit, et fortitudo eius, qua pugnavit contra Amasiam regem Iudae, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 14, 15)

  • Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et pugnavit cum eis. (Liber I Paralipomenon 19, 17)

  • Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque oppida in regione Azoti et Philisthim. (Liber II Paralipomenon 26, 6)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim. (Liber I Maccabaeorum 6, 63)

  • Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia. (Liber I Maccabaeorum 14, 32)

  • Et factum est proelium in caelo, Michael et angeli eius, ut proeliarentur cum dracone. Et draco pugnavit et angeli eius, (Apocalypsis Ioannis 12, 7)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina