Löydetty 12 Tulokset: procedit

  • De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis. (Liber Iob 41, 12)

  • Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. (Liber Proverbiorum 4, 18)

  • Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)

  • de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris. (Liber Ecclesiasticus 42, 13)

  • Qui respondens dixit: “Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)

  • Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)

  • Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)

  • ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. (Epistula Iacobi 3, 10)

  • Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)

  • Et ita vidi equos in visione et, qui sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 19, 15)

  • Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 21)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina