Löydetty 5078 Tulokset: pro

  • Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)

  • Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non. (Liber Genesis 24, 21)

  • Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem; (Liber Genesis 24, 22)

  • Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; (Liber Genesis 24, 30)

  • Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi; tunc innocens eris a maledictione mea". (Liber Genesis 24, 41)

  • Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius. (Liber Genesis 24, 48)

  • En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus”. (Liber Genesis 24, 51)

  • Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. (Liber Genesis 24, 52)

  • Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccae; res pretiosas dedit fratri eius et matri. (Liber Genesis 24, 53)

  • Responderuntque frater eius et mater: “Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur”. (Liber Genesis 24, 55)

  • imprecantes prospera sorori suae atque dicentes: “Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum!”. (Liber Genesis 24, 60)

  • Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina