Löydetty 185 Tulokset: princeps
Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum””. (Liber I Paralipomenon 11, 2)
dixitque: “Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. (Liber I Paralipomenon 11, 6)
et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat. (Liber I Paralipomenon 11, 21)
Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta; (Liber I Paralipomenon 11, 42)
princeps Ahiezer et Ioas filii Samaa Gabaathites et Iaziel et Phalet filii Azmaveth et Baracha et Iehu Anathothites; (Liber I Paralipomenon 12, 3)
Ezer princeps, Abdias secundus, Eliab tertius, (Liber I Paralipomenon 12, 10)
Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti; (Liber I Paralipomenon 12, 28)
De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti; (Liber I Paralipomenon 15, 5)
de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti; (Liber I Paralipomenon 15, 6)
de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta; (Liber I Paralipomenon 15, 7)