Löydetty 63 Tulokset: praeter

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: “Non est qui videat me”. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: “Ego, et praeter me non est altera”. (Liber Isaiae 47, 10)

  • Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: “Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius”. (Liber Isaiae 56, 8)

  • Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam. (Prophetia Danielis 13, 16)

  • Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”. (Prophetia Danielis 14, 41)

  • “Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)

  • Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)

  • Et ait illi scriba: “Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum; (Evangelium secundum Marcum 12, 32)

  • Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)

  • Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. (Actus Apostolorum 8, 1)

  • Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; (Epistula ad Romanos 16, 17)

  • fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. (Epistula I ad Corinthios 3, 11)

  • omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina