Löydetty 195 Tulokset: praecepit
Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare. (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
At ille respondens dixit eis: “Quid vobis praecepit Moyses?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. (Evangelium secundum Lucam 8, 56)
At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc, (Evangelium secundum Lucam 9, 21)
Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “Quam audistis a me, (Actus Apostolorum 1, 4)