Löydetty 34 Tulokset: placet
Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari”. (Liber Esther 8, 8)
Cui illa respondit: “Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur”. (Liber Esther 9, 13)
Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. (Liber Proverbiorum 21, 3)
Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 26)
Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. (Liber Ecclesiasticus 37, 31)
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge”. (Liber Ieremiae 40, 4)
Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)
Si vindemiatores veniunt super te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod placet sibi. (Liber Ieremiae 49, 9)
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. (Epistula ad Romanos 14, 18)