Löydetty 86 Tulokset: peccatis
Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. (Liber Psalmorum 79, 9)
Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)
ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet; (Liber II Maccabaeorum 6, 15)
Nos enim pro peccatis nostris haec patimur; (Liber II Maccabaeorum 7, 32)
Et, facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione cogitans. (Liber II Maccabaeorum 12, 43)
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. (Liber Sapientiae 1, 4)
semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum; (Liber Sapientiae 12, 11)
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et umbris perturbati. (Liber Sapientiae 17, 3)
Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur. (Liber Ecclesiasticus 3, 4)
nam pro peccatis ipsa plantabitur (Liber Ecclesiasticus 3, 16)
Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)