Löydetty 329 Tulokset: panis caeli
Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius”. (Evangelium secundum Lucam 13, 19)
Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. (Evangelium secundum Lucam 24, 35)
panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
Dixit eis Iesus: “Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “Ego sum panis, qui de caelo descendi”, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
Ego sum panis vitae. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. (Actus Apostolorum 2, 42)
Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)