Löydetty 470 Tulokset: paenitentiam Samuel Saul et Samuel

  • Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 12)

  • dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “Quo abistis?”. Qui respondit: “Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”. (Liber I Samuelis 10, 14)

  • Et dixit ei patruus suus: “Indica mihi quid dixerit tibi Samuel”. (Liber I Samuelis 10, 15)

  • Et ait Saul ad patruum suum: “Indicavit nobis quia inventae essent asinae”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel. (Liber I Samuelis 10, 16)

  • Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha (Liber I Samuelis 10, 17)

  • Et applicuit Samuel omnes tribus Israel; et cecidit sors in tribum Beniamin. (Liber I Samuelis 10, 20)

  • Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. (Liber I Samuelis 10, 21)

  • Et ait Samuel ad omnem populum: “Certe videtis, quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo”. Et clamavit cunctus populus et ait: “Vivat rex!”. (Liber I Samuelis 10, 24)

  • Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)

  • Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. (Liber I Samuelis 10, 26)

  • Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11, 5)

  • Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina