Löydetty 96 Tulokset: opere

  • Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; (Liber Isaiae 19, 14)

  • Erant enim filii Israel et filii Iudae iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua, filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 32, 30)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea. (Liber Ieremiae 44, 25)

  • sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini”. (Prophetia Danielis 13, 23)

  • Quibus ille dixit: “Quae?”. Et illi dixerunt ei: “De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; (Evangelium secundum Lucam 24, 19)

  • Responderunt ei Iudaei: “De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)

  • Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)

  • ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, (Epistula ad Colossenses 1, 10)

  • et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)

  • consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 17)

  • Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula II ad Timotheum 4, 18)

  • Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate. (Epistula I Ioannis 3, 18)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina