Löydetty 640 Tulokset: omnibus
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 10)
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 18)
Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, (Epistula I ad Timotheum 2, 1)
pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. (Epistula I ad Timotheum 2, 2)
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. (Epistula I ad Timotheum 3, 11)
Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. (Epistula I ad Timotheum 5, 20)
Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. (Epistula II ad Timotheum 2, 7)
sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. (Epistula II ad Timotheum 3, 9)