Löydetty 69 Tulokset: oculus

  • Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos”. (Prophetia Ezechielis 8, 18)

  • Et illis dixit, audiente me: “Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: (Prophetia Ezechielis 9, 5)

  • igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam”. (Prophetia Ezechielis 9, 10)

  • Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, miseratus tui, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die, qua nata es. (Prophetia Ezechielis 16, 5)

  • Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos; nec consumpsi eos in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 17)

  • Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster”. (Prophetia Michaeae 4, 11)

  • Oraculum. “Verbum Domini in terra Ha drach et Damasci requiei eius, quia Domini est oculus Aram sicut omnes tribus Israel. (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur”. (Prophetia Zachariae 11, 17)

  • Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)

  • Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)

  • si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)

  • Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina