Löydetty 94 Tulokset: octo

  • Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. (Liber I Paralipomenon 24, 4)

  • Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo. (Liber I Paralipomenon 25, 7)

  • Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo. (Liber I Paralipomenon 26, 9)

  • dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia, ferri quoque centum milia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)

  • Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)

  • Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 21, 5)

  • Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum. (Liber II Paralipomenon 21, 20)

  • Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 17)

  • Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 34, 1)

  • Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 9)

  • filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; (Liber Esdrae 2, 16)

  • viri Anathoth centum viginti octo; (Liber Esdrae 2, 23)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina