Löydetty 387 Tulokset: novum spiritus
Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae. (Liber Psalmorum 147, 18)
ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, (Liber Psalmorum 148, 8)
ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)
Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius. (Liber I Maccabaeorum 4, 47)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; (Liber I Maccabaeorum 4, 53)
Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos, (Liber I Maccabaeorum 13, 7)
prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est. (Liber II Maccabaeorum 14, 46)
Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore animi deicitur spiritus. (Liber Proverbiorum 15, 13)
Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio spiritus. (Liber Proverbiorum 16, 18)
Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa. (Liber Proverbiorum 17, 22)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur. (Liber Ecclesiastes 1, 6)