Löydetty 387 Tulokset: novum spiritus
similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem”. (Epistula I ad Corinthios 11, 25)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 1, 22)
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? (Epistula II ad Corinthios 3, 8)
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. (Epistula II ad Corinthios 7, 1)