Löydetty 269 Tulokset: nostri

  • Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis. (Liber Ieremiae 9, 17)

  • Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos”. (Liber Ieremiae 14, 9)

  • Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)

  • Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)

  • Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: “Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos”. (Liber Ieremiae 26, 16)

  • Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae, (Liber Ieremiae 35, 8)

  • Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 42, 6)

  • sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. (Liber Ieremiae 50, 28)

  • Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 51, 10)

  • PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici nostri. (Lamentationes 3, 46)

  • AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum? In specula nostra respeximus ad gentem, quae salvare non potest. (Lamentationes 4, 17)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina