Löydetty 173 Tulokset: noli

  • Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “Noli flere!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 13)

  • Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum”. (Evangelium secundum Lucam 8, 49)

  • Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “Noli timere; crede tantum, et salva erit”. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)

  • et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)

  • Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)

  • Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. (Evangelium secundum Lucam 14, 12)

  • Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)

  • Quae dixit: “Nemo, Domine”. Dixit autem Iesus: “Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 11)

  • “Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)

  • Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum””. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)

  • Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 17)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina