Löydetty 267 Tulokset: nequitia peccare paenitentiam iustitia
PSALMUS. David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia. (Liber Psalmorum 143, 1)
propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam (Liber Psalmorum 143, 11)
ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exsultabunt. (Liber Psalmorum 145, 7)
Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. (Liber Proverbiorum 8, 18)
Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)
Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 11, 4)
Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius. (Liber Proverbiorum 11, 5)
Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. (Liber Proverbiorum 11, 6)
Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem. (Liber Proverbiorum 11, 19)
Iustitia custodit innocentem in via, impietas autem peccatorem supplantat. (Liber Proverbiorum 13, 6)
Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Melius est parum cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. (Liber Proverbiorum 16, 8)