Löydetty 23 Tulokset: necesse

  • Respondit Esau: “Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei”. (Liber Genesis 33, 15)

  • Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas. (Liber Genesis 43, 11)

  • Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. (Liber Leviticus 11, 25)

  • Dixit autem Saul: “Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis””. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 25)

  • Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia. (Liber Esdrae 6, 9)

  • Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab aerario regis. (Liber Esdrae 7, 20)

  • Et ille dixit: “Quid tibi necesse est tribus?”. Et dixit ei: “Volo scire ex veritate cuius sis et nomen tuum”. (Liber Thobis 5, 12)

  • Iesus autem dixit eis: “Non habent necesse ire; date illis vos manducare”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 16)

  • Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit! (Evangelium secundum Matthaeum 18, 7)

  • Et Iesus hoc audito ait illis: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)

  • Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”. (Evangelium secundum Lucam 14, 18)

  • Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 7)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina