Löydetty 232 Tulokset: natus iterum

  • Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam; (Liber Numeri 22, 25)

  • et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. (Liber Numeri 22, 26)

  • Assumptaque parabola sua, iterum locutus est: “Heu! Quis vivet, quando ista faciet Deus? (Liber Numeri 24, 23)

  • Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium”. (Liber Numeri 32, 15)

  • Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel”. (Liber Iosue 5, 2)

  • qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto, incircumcisus fuit. (Liber Iosue 5, 5)

  • Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13, 8)

  • eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt. (Liber Iudicum 20, 25)

  • et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii”. (Liber Ruth 4, 15)

  • Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae. (Liber II Samuelis 6, 23)

  • Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina