Löydetty 189 Tulokset: multa
Tunc dicit discipulis suis: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; (Evangelium secundum Matthaeum 9, 37)
Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “Ecce exiit, qui seminat, seminare. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 3)
Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)
Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 29)
Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 21)
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 23)
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt (Evangelium secundum Matthaeum 27, 52)
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea (Evangelium secundum Marcum 3, 7)