Löydetty 67 Tulokset: mors Agag

  • Fluet aqua de situlis eius, et semen illius erit in aquis multis. Extolletur super Agag rex eius, et elevabitur regnum illius. (Liber Numeri 24, 7)

  • Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit”. (Liber Ruth 1, 17)

  • Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)

  • Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. (Liber I Samuelis 15, 9)

  • Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)

  • Dixitque Samuel: “Adducite ad me Agag regem Amalec”. Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: “Certe secessit amaritudo mortis!”. (Liber I Samuelis 15, 32)

  • Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)

  • egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium”. (Liber II Regum 2, 21)

  • Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: “Mors in olla, vir Dei!”. Et non potuerunt comedere. (Liber II Regum 4, 40)

  • Et nunc, ne fiat dominus meus frustratus et sine actu, cadet mors super faciem eorum, et comprehendet eos peccatum magnum, in quo exacerbaverint Dominum suum; mox ut fecerint illud, erunt tibi in consummationem. (Liber Iudith 11, 11)

  • Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat. (Liber Esther 3, 1)

  • Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum. (Liber Esther 3, 10)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina