Löydetty 33 Tulokset: misericordiae
"Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". (Liber Numeri 14, 18)
Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum”. (Liber Numeri 14, 19)
Dixit autem David ad Gad: “Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multae enim misericordiae eius sunt — quam in manu hominum!”. (Liber II Samuelis 24, 14)
Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: “Videat Dominus et requirat!”. (Liber II Paralipomenon 24, 22)
Reliqua autem gestorum Iosiae et misericordiae eius, quae lege praecepta sunt Domini, (Liber II Paralipomenon 35, 26)
Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)
Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. (Liber Psalmorum 69, 14)
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. (Liber Psalmorum 79, 8)
Quoniam tu, Domine, suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te. - (Liber Psalmorum 86, 5)
Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis, (Liber Psalmorum 86, 15)
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua? (Liber Psalmorum 89, 50)
Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 98, 3)