Löydetty 44 Tulokset: ministerium

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; (Actus Apostolorum 11, 29)

  • Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)

  • Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)

  • Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico, (Epistula ad Romanos 11, 13)

  • sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; (Epistula ad Romanos 12, 7)

  • ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis, (Epistula ad Romanos 15, 31)

  • Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; (Epistula I ad Corinthios 16, 15)

  • Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. (Epistula II ad Corinthios 3, 9)

  • Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)

  • nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, (Epistula II ad Corinthios 6, 3)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina