Löydetty 777 Tulokset: meum

  • ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte”. (Liber Iosue 2, 13)

  • Peccavit Israel et praevaricatus est pactum meum, quod mandaveram eis; tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua. (Liber Iosue 7, 11)

  • Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum meum. (Liber Iosue 14, 8)

  • Iuravitque Moyses in die illo dicens: “Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum”. (Liber Iosue 14, 9)

  • Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)

  • Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, (Liber Iudicum 2, 20)

  • Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5, 9)

  • Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”. (Liber Iudicum 9, 13)

  • Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”. (Liber Iudicum 11, 19)

  • Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: “Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero”. (Liber Iudicum 11, 35)

  • Cui ille respondit: “Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile?”. (Liber Iudicum 13, 18)

  • Tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “Novacula numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 17)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina