Löydetty 12 Tulokset: mendacio
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. (Liber Iob 36, 4)
Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. (Liber Psalmorum 62, 5)
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio. (Liber Ecclesiasticus 34, 8)
Erubescite a patre et a matre de fornicatione et a praesidente et a potente de mendacio, (Liber Ecclesiasticus 41, 21)
Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 10)
Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)
Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium faciunt et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra”. (Liber Ieremiae 23, 14)
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio. (Liber Ieremiae 28, 15)
“Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, (Liber Ieremiae 29, 31)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? (Epistula ad Romanos 3, 7)
Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 11)