Löydetty 1637 Tulokset: mea
Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!". (Liber Exodus 15, 9)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non. (Liber Exodus 16, 4)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? (Liber Exodus 16, 28)
Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”. (Liber Exodus 17, 9)
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum (Liber Exodus 18, 19)
Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. (Liber Exodus 19, 5)
et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. (Liber Exodus 20, 6)
Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. (Liber Exodus 23, 18)
Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea. (Liber Exodus 29, 43)
Dixitque Dominus: “Facies mea ibit, et requiem dabo tibi”. (Liber Exodus 33, 14)
Rursumque ait: “Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet”. (Liber Exodus 33, 20)
cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea, donec transeam; (Liber Exodus 33, 22)