Löydetty 102 Tulokset: matris

  • Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae; (Liber Proverbiorum 6, 20)

  • Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa trem, filius vero stultus maestitia est matris suae. (Liber Proverbiorum 10, 1)

  • Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)

  • Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit obsequium matris suae, effodiant eum corvi de torrente, et comedant eum filii aquilae. (Liber Proverbiorum 30, 17)

  • Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua. (Liber Ecclesiastes 5, 14)

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae. (Canticum Canticorum 3, 4)

  • Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)

  • Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)

  • Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; (Liber Sapientiae 7, 1)

  • Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios. (Liber Ecclesiasticus 3, 3)

  • Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta. (Liber Ecclesiasticus 3, 11)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina