Löydetty 16 Tulokset: manducat
Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “Vah, calefactus sum, vidi focum”. (Liber Isaiae 44, 16)
Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducat?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 16)
Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum”. (Evangelium secundum Marcum 14, 18)
Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “Hic peccatores recipit et manducat cum illis”. (Evangelium secundum Lucam 15, 2)
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 54)
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 57)
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat. (Epistula ad Romanos 14, 2)
Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)