Löydetty 36 Tulokset: mandatis
Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum. (Liber Genesis 49, 32)
dicens: “Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus”. (Liber Exodus 15, 26)
“Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit, (Liber Leviticus 4, 2)
Si ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra, (Liber Deuteronomii 11, 13)
benedictionem, si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis; (Liber Deuteronomii 11, 27)
maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. (Liber Deuteronomii 11, 28)
Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel. (Liber Deuteronomii 17, 20)
Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 16)
Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 15)
Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in Israel. (Liber Esdrae 7, 11)
A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. (Liber Iob 23, 12)
ALLELUIA. ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis. (Liber Psalmorum 112, 1)