Löydetty 126 Tulokset: judicium Pilatus Barabbam multitudo
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. (Evangelium secundum Lucam 13, 1)
Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum. (Evangelium secundum Lucam 23, 1)
Pilatus autem interrogavit eum dicens: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Lucam 23, 3)
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “Nihil invenio causae in hoc homine”. (Evangelium secundum Lucam 23, 4)
Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; (Evangelium secundum Lucam 23, 6)
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, (Evangelium secundum Lucam 23, 13)
Exclamavit autem universa turba dicens: “Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!”, (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, (Evangelium secundum Lucam 23, 20)
Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: (Evangelium secundum Lucam 23, 24)