Löydetty 154 Tulokset: iustitiam
Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit; (Prophetia Ezechielis 18, 27)
Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, (Prophetia Ezechielis 33, 14)
omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet. (Prophetia Ezechielis 33, 16)
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 19)
Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 9)
Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. (Prophetia Danielis 12, 3)
Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam. (Prophetia Osee 10, 12)
Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt. (Prophetia Amos 5, 7)
Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. (Prophetia Michaeae 7, 9)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. (Prophetia Sophoniae 2, 3)
Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”. Tunc dimittit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)