Löydetty 7811 Tulokset: ius

  • et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; (Apocalypsis Ioannis 21, 25)

  • In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. (Apocalypsis Ioannis 22, 2)

  • Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi (Apocalypsis Ioannis 22, 3)

  • et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 4)

  • Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius”. (Apocalypsis Ioannis 22, 7)

  • Et dicit mihi: “Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora!”. (Apocalypsis Ioannis 22, 9)

  • Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! (Apocalypsis Ioannis 22, 10)

  • Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc. (Apocalypsis Ioannis 22, 11)

  • Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. (Apocalypsis Ioannis 22, 12)

  • Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina