Löydetty 799 Tulokset: ira

  • et dicunt montibus et petris: “Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, (Apocalypsis Ioannis 6, 16)

  • quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?”. (Apocalypsis Ioannis 6, 17)

  • Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminare eos, qui exterminant terram”. (Apocalypsis Ioannis 11, 18)

  • Propterea laetamini, caeli et qui habitatis in eis. Vae terrae et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet!”. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)

  • Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Et admirata est universa terra post bestiam, (Apocalypsis Ioannis 13, 3)

  • Et alius angelus secutus est dicens: “Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes!”. (Apocalypsis Ioannis 14, 8)

  • et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. (Apocalypsis Ioannis 14, 10)

  • Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. (Apocalypsis Ioannis 14, 19)

  • Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. (Apocalypsis Ioannis 15, 1)

  • Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! (Apocalypsis Ioannis 15, 3)

  • Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 7)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina