Löydetty 385 Tulokset: impietatem superbia superbia idololatria poena scripta muro mysterium interpretationem Babylonis
Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)
haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)
cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. (Actus Apostolorum 13, 29)
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, (Actus Apostolorum 24, 14)
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, (Epistula ad Romanos 1, 18)
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)
Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)
An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 11)