Löydetty 20 Tulokset: immaculatum

  • Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo. (Prophetia Ezechielis 43, 22)

  • Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum et arietem de grege immaculatum; (Prophetia Ezechielis 43, 23)

  • Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium. (Prophetia Ezechielis 45, 18)

  • Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum (Prophetia Ezechielis 46, 4)

  • in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et aries immaculati erunt (Prophetia Ezechielis 46, 6)

  • Et agnum anniculum immaculatum facies holocaustum cotidie Domino; semper mane facies illud. (Prophetia Ezechielis 46, 13)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (Epistula Iacobi 1, 27)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina