Löydetty 686 Tulokset: illis
At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis”. (Liber II Regum 6, 16)
In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel (Liber II Regum 10, 32)
et praecepit illis dicens: “Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; (Liber II Regum 11, 5)
In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. (Liber II Regum 15, 37)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20, 1)
Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis. (Liber I Paralipomenon 9, 25)
omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)
In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; (Liber II Paralipomenon 15, 5)
In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. (Liber II Paralipomenon 21, 8)
Amasias vero, post caedem Idumaeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat. (Liber II Paralipomenon 25, 14)
Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. (Liber II Paralipomenon 30, 10)
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum; exaudivitque eum et dedit ei signum. (Liber II Paralipomenon 32, 24)