Löydetty 97 Tulokset: igne

  • Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem, qui de monte descendit. (Liber Deuteronomii 9, 21)

  • Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis. (Liber Deuteronomii 12, 3)

  • Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne. (Liber Deuteronomii 12, 31)

  • ubi dixit Iosue: “Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac”. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt. (Liber Iosue 7, 25)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. (Liber Iosue 11, 6)

  • Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quos circumdantes cryptae succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres, habitatores turris Sichem. (Liber Iudicum 9, 49)

  • facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. (Liber Iudicum 15, 5)

  • Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)

  • videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit super se domum regiam et mortuus est igne (Liber I Regum 16, 18)

  • Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis. (Liber I Regum 19, 12)

  • Cui Hazael ait: “Quare dominus meus flet?”. At ille respondit: “Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes”. (Liber II Regum 8, 12)

  • porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac, hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igne Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim. (Liber II Regum 17, 31)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina