Löydetty 950 Tulokset: hoc
Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; (Epistula II ad Corinthios 8, 10)
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis; (Epistula II ad Corinthios 8, 20)
Hoc autem: qui parce seminat, parce et metet; et, qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet. (Epistula II ad Corinthios 9, 6)
Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)
Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto. (Epistula II ad Corinthios 10, 11)
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis; non enim quaero, quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. (Epistula II ad Corinthios 12, 14)
Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)
Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem. (Epistula II ad Corinthios 13, 9)
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. (Epistula ad Galatas 2, 10)
Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)
Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. (Epistula ad Galatas 3, 17)
Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Galatas 5, 14)