Löydetty 50 Tulokset: habebit

  • dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. (Liber Deuteronomii 22, 29)

  • et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa. (Liber I Maccabaeorum 10, 35)

  • Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam. (Liber Proverbiorum 6, 15)

  • Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. (Liber Proverbiorum 19, 7)

  • Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)

  • Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. (Liber Proverbiorum 26, 12)

  • Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 29, 20)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. (Liber Sapientiae 3, 13)

  • Cor durum male habebit in novissimo; et, qui amat periculum, in illo peribit. (Liber Ecclesiasticus 3, 27)

  • Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. (Liber Ecclesiasticus 3, 28)

  • Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina