Löydetty 127 Tulokset: fuerat
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat, (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “Vere hic homo iustus erat!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. (Evangelium secundum Lucam 23, 53)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. (Evangelium secundum Ioannem 3, 24)
Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum”. (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. (Evangelium secundum Ioannem 5, 13)
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 39)
Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. (Evangelium secundum Ioannem 9, 13)
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)