Löydetty 318 Tulokset: finis regni Iuda
Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem. (Liber II Samuelis 19, 16)
Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum. (Liber II Samuelis 24, 9)
Sed et Salomon sedit super solio regni, (Liber I Regum 1, 46)
Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes. (Liber I Regum 4, 20)
Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 5, 5)
Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino. (Liber I Regum 6, 1)
ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel. (Liber I Regum 9, 5)
Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat. (Liber I Regum 12, 32)
Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare ad adolendum; (Liber I Regum 13, 1)
Et dixit eis pater eorum: “Per quam viam abiit?”. Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda. (Liber I Regum 13, 12)
et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi: “Tune es vir Dei, qui venisti de Iuda?”. Respondit ille: “Ego sum”. (Liber I Regum 13, 14)
et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: “Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber I Regum 13, 21)