Löydetty 2660 Tulokset: filiorum Israel

  • Iudas quoque dixit patri suo Israel: “Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri. (Liber Genesis 43, 8)

  • Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas. (Liber Genesis 43, 11)

  • Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides. (Liber Genesis 45, 10)

  • Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)

  • Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, (Liber Genesis 46, 1)

  • Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)

  • Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)

  • Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)

  • Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)

  • Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et possedit eam; auctusque est et multiplicatus nimis. (Liber Genesis 47, 27)

  • Et ille: “Iura ergo, inquit, mihi!”. Quo iurante, adoravit Israel conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)

  • Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48, 10)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina