Löydetty 1445 Tulokset: filii Salomonis
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum. (Epistula ad Ephesios 6, 1)
ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, (Epistula ad Colossenses 1, 13)
Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis! (Epistula ad Hebraeos 12, 8)
Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis, (Epistula I Petri 1, 14)
oculos habentes plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii; (Epistula II Petri 2, 14)
si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)