Löydetty 59 Tulokset: exiit
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 12)
Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem. (Evangelium secundum Lucam 7, 17)
“Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. (Evangelium secundum Lucam 17, 29)
Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “Vadit ad monumentum, ut ploret ibi”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “Ecce homo!”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 3)
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea”; et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)
Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. (Epistula ad Romanos 10, 18)